- PEDATURA
- PEDATURAin Gloss. Graeco-Latin. ποδισμὸς, quodlibet spatium, certô pedum numerô definitum, in quo aliquid poni locarique potest. Vegetius l. 3. c. 8. Singulae centuriae, dividentibus Campidoctoribus et Principiis, accipiunt pedaturas. Quas paulo ante Porlismos dixit, ut et l. 2. c. 7. et l. 3. c. 15. pro dimensione pedibus factâ., seu spatio certô pedum numerô definito. Sic passim in veter. Inscr. et apud Agrimensores. Atque ad has Pedaturas militares Vegetii, quae scil. militibus assignabantur ad considendum in castris, vel alibi, referendum quidam censent, quod habetur in Notit. Orientis c. 151. et. 15. de cohortibus quintae pedaturae infertoris vel superioris legionum Herculiae et Ioviae; ita ut et pedatura hôc locô sumatur pro eo podismo, qui hisce legionum cohortibus assignatus erat: quod Pancirollus. de munitione ex aggeribus et pedamentis facta, hand recte forte interpretatur. Ita enim pedaturas etiam Tactici Graeci usurpant, atque inprimis Mauricius Strateg. l. 11. c. 3. et Leo in Tactic. c. 15. § 56. ubi mentionem faciunt pedaturarum in moenibus, quae ad costodiam oppidi vel castri assignari solent militibus: quasque περιπάτους vocat Constantinus Porphyr. de Administr. Imp. c. 29. διάβατα, Harmenopulus l. 2. tit. 4. §. 59. quod haec moenium pars pervia sit et deambuletur, etc. Vide Car. du Fresne prolixe de hac voce agentem in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.